- VOCALES
- VOCALESapud Lamprid. in Alex. Sever. c. 34. Nanos et mimas et moriones, et Vocales et exoletos et omnta acroamata ---- populo donavit: Casaubono sunt, qui phonasco dabant operam et vocem ad mollitiem erudiebant. Quam in rem Sidonius de THeodorico Gothorum Rege. Illic non organa hydraulica sonant, nec sub phonasco Vocalium concentus, meditatum acroama simid intonat. Vide eum l. 1. Ep. 2 et l. 8. Ep. 9. Salmasio pueri puellaeque sic dicti, qui voce canerent, ex A. Gellio, l. 19. c. 9. Desideravit exhiberi, quos habere eum adolescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce, et qui psallerent. Cuiusmodi pueros fibulas in naturis habere; ne coeant, legas apud vet. Scholiastem Iuvenalis, Sat. 6. Vide quoque supra, ubi de Fibula, alibique passim. Βοκαλίους, Graeci recentiores, voce Latinâ leviter immutatâ, appellârunt, ut videre est in CHronico Alexandrino. Sed et Vocalis ipse Phonascus, item Vocipararius dicebautr. Glossae, φωνασκὸς, Vocalis. Et, φωνασκητὴς, Vocipararius, Magister videl. formandae vocis, quem πλάττειν την` φωνὴν dicebant Graeci, unde plasma apud Persium, Sat. 1. v. 17. i. e. liquida et ἐυπλαςτος vox etc. Vide Salmas. Not. ad Ferutllian. de Pallio, c. 5. et supra, ubi de primo vocis Edomatore, item voce Plasma, nec non infra ubi de Voce. Apud Plinium vero vocales aves sunt canorae, seu quae humanum sermonem imitari didicissent. Sic enim is de patina Aesopi, in ea posuit aves cantu aliquô aut humanô sermone vocales, ---- ut in his imitationem hominis manderet, ne questus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos, l. 10. c. 51. Tertullianus loquaces vocat d. l. Cuiusmodi sunt psittaci, picae, corvi, et similes. De vocalibus, sectâ Philosophorum modernotum, vide supra voce Nominales.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.